nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod
filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera
conclusissent
et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes
principes Moab et duces Ammon
et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana
obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae
etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis
rex militiae illorum
quare prae omnibus qui habitant in oriente isti
contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent
nos cum pace
tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si
digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de
populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum
falsum ex ore meo
populus iste ex progenie Chaldeorum est
hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi
deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum
deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in
multitudine deorum erant
unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent
inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram
fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos
sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus
cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus
urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad
Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis
cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab
eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare
fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde
aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris
perambulando transirent
in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos
persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus
qui factum posteris nuntiaret
egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt
in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis
requievit
illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per
annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt
ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque
scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit
a cultura Domini Dei sui
quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum
coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium
quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura
Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum
et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt
et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt
et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum
illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem
nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat
illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis
multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in
terram non suam
nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua
dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia
et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum
nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas
eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam
tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub
iugo potentiae tuae
si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non
poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et
erimus in obprobrium universae terrae
et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt
omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum
dicentes ad alterutrum
quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi
Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine
virtute et sine peritia artis pugnae
ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in
montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem
gladio transverberabitur
ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est
et praeter ipsum alius non est